#III Reg. II#III Reg. VII#ibid.#III Reg. X#II Paral. IX#III Reg. XIV
Factum est autem post fabricam templi, coepit Salomon constituere aedificium domorum regalium, quod tredecim annis vix implevit. Non enim circa ea adeo fervens erat studium populi, sicut circa templum, sed nec ad eas opulentia fuerant ei praeparata a patre. Fecit autem tres domos, domum sibi, et domum uxori suae filiae Pharaonis, et domum Saltus. De domo regis hoc solum dicitur in hoc libro Regum. Domum suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit; et paulo post, porticum etiam solii, in qua tribunal fecit. Et vocavit porticum ipsam domum in qua erat solium et tribunal: solium autem est regis, tribunal judicis. Et erat in eadem domuncula in qua sedebatur ad judicandum, id est in qua cum assessoribus tractabatur de sententia. De hujus domus compositione tacet liber Regum, forte quia eadem erat quae et in domo Saltus, quam plenius describit. De domo reginae dicitur in Regum, quod eam tali opere fecit, quali et domum regiam. Porro domus Saltus duplex erat, et ex duplice materia. Pars inferior erat lapidea, et dicebatur nephota, id est pigmentaria, in qua reponebantur aromata et pigmenta ad usus templi et domus regiae, ut ex beneficio terrae, et mari diu vigerent quasi recentia. Superior pars domus lignea erat de lignis Libani facta; unde et dicta est domus Saltus, vel domus Libani, vel domus Saltus Libani. Quidam tamen putant eam ob hoc sic vocatam, quia circumquaque consita erat ex arboribus et viridariis mirae recreationis, juxta densitatem saltus Libani. In ea reponebantur arma, ut beneficio ligni rubiginem non sentirent, nec solum arma ad pugnandum, sed et ad decorem et ad ostentationem regii fastus. Fecit enim rex Salomon ducenta scuta aurea, et sexcenta sicli erant in unoquoque scuto. In Paralipomenon additur de totidem lanceis aureis. Fecit quoque ducentas peltas aureas, quarum quaedam rotundae erant, aliae instar semicicli factae. His utebantur custodes regis ante ostium domus excubantes. Etiam quando rex egrediebatur praecedebant eum aequitantes, et ferentes hujusmodi arma, juvenes flavi, et usque in equorum sessionem diffundentes caesariem, comis suis adjicientes auri tincturam, ut eorum capita sole percussa radiarent. Hos sequebatur rex vectus in curru, et ad locum quemdam solitus erat exire, qui ab Jerosolymis abest duobus funiculis, et dicebatur hortus Eden, id est deliciarum. Porro pars illa superior, quae dicebatur domus Saltus, habebat longitudinem centum cubitorum, in latitudine quinquaginta, et in altitudine triginta cujus camera tota vestiebatur tabulis cedrinis. Sustentabatur vero tribus ordinibus columnarum. Unusquisque ordo habebat columnas quindecim e regione se respicientes, et pari modo a se distantes, et ita inter muros et tres ordines columnarum erant quatuor deambulatoria. Prae foribus autem domus fecit porticum columnarum quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta latitudinis. De compositione inferioris partis domus lapideae tacet liber Regum, forte quia ejusdem compositionis erat cujus et superior.